monumenta.ch > Plinius > sectio 231

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 231
{LXXXIV} Quae in lamnas secentur quorumque operimento vestiatur alia materies, praecipua sunt citrum, terebinthus, aceris genera, buxum, palma, aquifolium, ilex, sabuci radix, populus. dat et alnus, ut dictum est, tuber sectile, sicut citrum acerque. nec aliarum tuber iam in pretio. media pars arborum crispior et, quo propior radici, minoribus magisque flexilibus maculis.